
Alte Universitätsstraße 19
55116 Mainz – Germany
Tel.: +49/6131 / 3 93 93 60






1595 I 28 Offensiv- und Defensivbündnis von Prag
Oesterreich, Siebenbürgen |
Seite 7 von 12 ![]() |
|
Archiducis Caroli filiarum curatores sunt, ne eo-
rum consensus desit, quin ex filiabus illis aliqua
detur.
V. Ut Illustrissimus Princeps aureo vellere à Serenissi-
mo Hispaniarum Rege Catholico insigniatur, Sacra
Ma[jes]tas Sua procurandum suscipiet.
VI Ut vero Illustrissimus Princeps adversus communem
hostem alacrius et securius pergat, Sac[ra] Cæs[area] ac Regia
Majestas sua neque ipsum Principem neque Transylva-
niam, aut ditiones illi subjectas ullo tempore, quicunque
rerum casus, fortunæque mutatio ingruat, desertura
est. Et iam quidem aliquibus auxiliis pro præsenti oc-
casione submittendis iuvabit, et imposterum, si major
necessitas ingruat, auxilia majora sive per Generalem
Cassoviensem, sive per alios suppediabit.
Quoniam vero Sac[ra] Ma[jes]tas sua copiis militaribus et
omni apparatu bellico necessario ut pote Tormentis,
globis, pulvere et reliquis omnibus instrumentis juvare
constituit, minus juvare pecunia potest de qua antehac
nulla mentio facta fuit. Atque hæc auxiliorum sup-
peditatio ultro citroque mutua et reciproca erit, prout
necessitas unius vel alterius partis requisierit, ut ubi
major necessitas fuerit, eo majora auxilia convertantur.
Seite 7 von 12 ![]() |